Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/116

Haec pagina emendata est
112
éthique


Postquam homines sibi persuaserunt, omnia, quæ fiunt, propter ipsos fieri ; id in unaquaque re præcipuum judicare debuerunt, quod ipsis utilissimum, et illa omnia præstantissima æstimare, a quibus optime afficiebantur. Unde has formare debuerunt notiones, quibus rerum naturas explicarent, scilicet Bonum, Malum, Ordinem, Confusionem, Calidum, Frigidum, Pulchritudinem et Deformitatem : et quia se liberos existimant, inde hæ notiones ortæ sunt, scilicet Laus et Vituperium, Peccatum et Meritum ; sed has infra, postquam de natura humana egero, illas autem hic breviter explicabo. Nempe id omne, quod ad valetudinem et Dei cultum conducit, Bonum, quod autem iis contrarium est, Malum vocaverunt. Et quia ii, qui rerum naturam non intelligunt, nihil de rebus affirmant, sed res tantummodo imaginantur, et imaginationem pro intellectu capiunt, ideo Ordinem in rébus esse firmiter credunt, rerum suæque naturæ ignari. Nam cum ita sint