Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/115

Haec pagina emendata est
111
De Dieu


invitatus fuit? et sic porro causarum causas rogare non cessabunt, donec ad Dei voluntatem, hoc est ignorantiæ asylum, confugeris. Sic etiam, ubi corporis humani fabricam vident, stupescunt, et ex eo, quod tantæ artis causas ignorant, concludunt[1], eandem non mechanica, sed divina vel supernaturali arte fabricari, talique modo constitui, ut una pars alteram non lædat. Atque hinc fit, ut qui miraculorum causas veras quærit, quique res naturales ut doctus intelligere, non autem ut stultus admirari studet, passim pro hæretico et impio habeatur et proclametur ab iis, quos vulgus tanquam Naturæ Deorumque interpretes adorat. Nam sciunt quod, sublata ignorantia, stupor, hoc est unicum argumentandi tuendæque suæ auctoritatis medium, quod habent, tollitur. Sed hæc relinquo, et ad id, quod tertio loco hic agere constitui, pergo.

  1. Au lieu de concludent.