Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/114

Haec pagina emendata est
110
éthique


voluerunt, ad hanc suam doctrinam probandam novum attulerunt modum argumentandi, reducendo scilicet, non ad impossible, sed ad ignorantiam ; quod ostendit nullum aliud fuisse huic doctrinæ argumentandi medium. Nam si ex. gr. ex culmine aliquo lapis in alicujus caput ceciderit, eumque interfecerit, hoc modo demonstrabunt lapidem ad hominem interficiendum cecidisse. Ni enim eum in finem, Deo id volonte, ceciderit, quomodo tot circumstantiæ (sæpe enim multæ simul concurrunt) casu concurrere potuerunt ? Respondebis fortasse, id ex eo, quod ventus flavit, et quod homo illac iter habebat, evenisse. At instabunt, cur ventus illo tempore flavit ? cur homo illo eodemque tempore illac iter habebat ? Si iterum respondeas, ventum tum ortum, quia mare præcedenti die, tempore adhuc tranquillo, agitari inceperat ; et quod homo ab amico invitatus fuerat ; instabunt iterum, quia nullus rogandi finis, cur autem mare agitabatur ? cur homo in illud tempus