Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/113

Haec pagina emendata est
109
De Dieu


festa sunt), ut ex Propositionibus 21, 22 et 23 constat, ille effectus perfectissimus est, qui a Deo immediate producitur, et quo aliquid pluribus causis intermediis indiget, ut producatur, eo imperfectius est. At si res, quæ immediate a Deo productæ sunt, ea de causa factæ essent, ut Deus finem assequeretur suum, tum necessario ultimæ, quarum de causa priores factæ sunt, omnium præstantissimæ essent. Deinde hæc doctrina Dei perfectionem tollit : Nam, si Deus propter finem agit aliquid necessario appetit, quo caret. Et quamvis Theologi et Metaphysici distinguant inter finem indigentiæ et finem assimilationis, fatentur tamen, Deum omnia propter se, non vero propter res creandas egisse ; quia nihil ante creationem præter Deum assignare possunt, propter quod Deus ageret ; adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quæ media parare voluit, caruisse, eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hic prætereundum est, quod hujus doctrinæ sectatores, qui in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentare