Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/112

Haec pagina emendata est
108
éthique


communia hæc præjudicia animadverterent, et in veram rerum cognitionem ducerentur.

His satis explicui id, quod primo loco promisi. Ut jam autem ostendam, Naturam finem nullum sibi præfixum habere, et omnes causas finales nihil nisi humana esse figmenta, non opus est multis. Credo enim id jam satis constare, tam ex fundamentis et causis, unde hoc præjudicium originem suam traxisse ostendi, quam ex Propositione 16 et Corollariis Propositionis 32, et præterea ex iis omnibus, quibus ostendi, omnia naturæ æterna quadam necessitate, summaque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc addam, nempe, hanc de fine doctrinam Naturam omnino evertere. Nam id, quod revera causa est, ut effectum considerat, et contra. Deinde id, quod natura prius est, facit posterius. Et denique id, quod supremum et perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam (duobus prioribus omissis, quia per se mani-