Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/111

Haec pagina emendata est
107
De Dieu


quod Dii irati essent ob injurias sibi ab hominibus factas, sive ob peccata in suo cultu commissa ; et quamvis experientia indies reclamaret, ac infinitis exemplis ostenderet commoda atque incommoda piis æque ac impiis promiscue evenire, non ideo ab inveterato præjudicio destiterunt : facilius enimi iis fuit, hoc inter alia incognita, quorum usum ignorabant, ponere, et sic præsentem suum et innatum statum ignorantiæ retinere, quam totam illam fabricam destruere et novam excogitare. Unde pro certo statuerunt, Deorum judicia humanum captum longissime superare : quæ sane unica fuisset causa, ut veritas humanum genus in æternum lateret ; nisi Mathesis, quæ non circa fines sed tantum circa figurarum essentias et proprietates versatur, aliam veritatis normam hominibus ostendisset ; et præter Mathesin aliæ etiam adsignari possunt causæ (quas hic enumerare supervacaneum est), a quibus fieri potuit, ut homines