Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/110

Haec pagina emendata est
106
éthique


nunquam quid audiverant, ex suo judicare debuerunt ; atque hinc statuerunt, Deos omnia in hominum usum dirigere, ut homines sibi devinciant, et in summo ab iisdem honore habeantur ; unde factum, ut unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligeret, et totam Naturam in usum cœcæ illorum cupiditatis et insatiabilis avaritiæ dirigeret. Atque ita hoc præjudicium in superstitionem versum, et altas in mentibus egit radices ; quod in causa fuit, ut unusquisque maximo conatu omnium rerum causas finales intelligere easque explicare studeret. Sed dum quæsiverunt ostendere, Naturam nihil frustra (hoc est, quod in usum hominum non sit) agere, nihil aliud videntur ostendisse, quam Naturam Deosque æque ac homines delirare. Vide quæso, quo res tandem evasit ! Inter tot Naturæ commoda non pauca reperire debuerunt incommoda, tempestates scilicet, terræ motus, morbos, etc., atque hæc statuerunt propterea evenire,