Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/108

Haec pagina emendata est
104
éthique


aliis hujus generis. Verum hæc ab humanæ mentis natura deducere, non est hujus loci. Satis hic erit, si pro fundamento id capiam, quod apud omnes debet esse in confesso ; nempe hoc, quod omnes homines rerum causarum ignari nascuntur, et quod omnes appetitum habent suum utile quærendi, cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, primo, quod homines se liberos esse opinentur, quandoquidem suarum volitionum suique appetitus sunt conscii, et de causis, a quibus disponuntur ad appetendum et volendum, quia earum sunt ignari nec[1] per somnium cogitant. Sequitur secundo, homines omnia propter finem agere ; videlicet propter utile, quod appetunt ; unde fit, ut semper rerum peractarum causas finales tantum scire expetant, et ubi ipsas audiverint, quiescant ; nimirum quia nullam habent causam ulterius dubitandi. Sin autem easdem ex alio audire nequeant, nihil iis restat, nisi ut ad semet se convertant, et ad fines, a quibus ipsi ad similia determinari solent, reflectant, et si exsuo ingenio ingenium alterius necessario dijudi-

  1. Au lieu de ne per somnium, leçon de Land.