Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/107

Haec pagina emendata est
103
De Dieu


quæ etiam, imo maxime impedire poterant, et possunt, quo minus homines rerum concatenationem eo, quo ipsam explicui, modo amplecti possint, eadem hic ad examen rationis vocare operæ pretium duxi. Et quoniam omnia, quæ hic indicare suscipio, præjudicia pendent ab hoc uno, quod scilicet communiter supponant homines, omnes res naturales ut ipsos, propter finem agere, imo ipsum Deum omnia ad certum aliquem finem dirigere, pro certo statuant : dicunt enim, Deum omnia propter hominem fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret ; Hoc igitur unum prius considerabo, quærendo scilicet primo causam, cur plerique hoc in præjudicio acquiescant, et omnes natura adeo propensi sin, ad idem amplectendum. Deinde ejusdem falsitatem ostendam et tandem, quomodo ex hoc orta sint præjudicia de bono et malo, merito et peccato, laude et vituperio, ordine et confusione, pulchritudine et deformitate, et de