Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/106

Haec pagina emendata est
102
éthique


exprimit (per Coroll. Prop. 25), hoc est (per Prop. 34), quicquid existit, Dei potentiam quæ omnium rerum causa est, certo et determinato modo exprimit, adeoque (per Prop. 16) ex eo aliquis effectus sequi debet. Q. E. D.

APPENDIX

His Dei naturam ejusque proprietates explicui, ut, quod necessario existit ; quod sit unicus ; quod ex sola suæ naturæ necessitate sit et agat ; quod sit omnium rerum causa libera, et quomodo ; quod omnia in Deo sint, et ab ipso ita pendeant, ut sine ipso nec esse nec concipi possint ; et denique quod omnia a Deo fuerint prædeterminata, non quidem ex libertate voluntatis, sive absoluto beneplacito, sed ex absoluta Dei natura, sive infinita potentia. Porro ubicunque data fuit occasio, præjudicia, quæ impedire poterant, quo minus meæ demonstrationes perciperentur, amovere curavi ; sed quia non pauca adhuc restant præjudicia,