Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/105

Haec pagina emendata est
101
De Dieu


PROPOSITIO XXXV

Quicquid concipimus in Dei potestate esse, id necessario est.

DEMONSTRATIO

Quicquid enim in Dei potestate est, id (per Prop. præced.) in ejus essentia ita debet comprehendi, ut ex ea necessario sequatur, adeoque necessario est. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXVI

Nihil existit, ex cujus natura aliquis effectus non sequatur.

DEMONSTRATIO

Quicquid existit, Dei naturam sive essentiam certo et determinato modo