Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/104

Haec pagina emendata est
100
éthique


pum, collineat. Quod profecto nihil aliud est, quam Deum fato subjicere, quo nihil de Deo absurdius statui potest, quem ostendimus tam omnium rerum essentiæ, quam earum existentiæ, primam et unicam liberam causam esse. Quare non est, ut in hoc absurdo refutando tempus consumam.

PROPOSITIO XXXIV

Dei potentia est ipsa ipsius essentia.

DEMONSTRATIO

Ex sola enim necessitate Dei essentiæ sequitur, Deum esse causam sui (per Prop. 11) et (per Prop. 16 ejusque Coroll.) omnium rerum. Ergo potentia Dei, qua ipse, et omnia, sunt et agunt, est ipsa ipsius essentia. Q. E. D.