Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/102

Haec pagina emendata est
98
éthique


lectum actu habuisset, et aliam voluntatem, ejus etiam essentia alia necessario esset ; ac proinde (ut a principio conclusi), si aliter res, quam jam sunt, a Deo productæ essent, Dei intellectus ejusque voluntas hoc est (ut conceditur) ejus essentia, alia esse deberet, quod est absurdum.

Cum itaque res nullo alio modo nec ordine a Deo produci potuerint, et, hoc verum esse, ex summa Dei perfectione sequatur ; nulla profecto sana ratio persuadere nobis potest, ut credamus, quod Deus noluerit omnia, quæ in suo intellectu sunt, eadem illa perfectione, qua ipsa intelligit, creare. At dicent, in rebus nullam esse perfectionem neque imperfectionem ; sed id, quod in ipsis est, propter quod perfectæ sunt aut imperfectæ, et bonæ aut malæ dicuntur, a Dei tantum voluntate pendere : atque adeo si Deus voluisset, potuisset efficere, ut id, quod jam perfectio est, summa esset imperfectio, et contra. Verum quid hoc