Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/101

Haec pagina emendata est
97
De Dieu


in Deo sequeretur imperfectio. Verum si hoc dicant, concedent simul, Deum posse sua mutare decreta. Nam si Deus de Natura ejusque ordine aliud, quam decrevit, decrevisset ; hoc est, ut aliud de Natura voluisset et concepisset ; alium necessario, quam jam habet intellectum, et aliam, quam jam habet voluntatem, habuisset. Et si Deo alium intellectum aliamque voluntatem tribuere licet, absque ulla ejus essentiæ ejusque perfectionis mutatione ; quid causæ est, cur jam non possit sua de rebus creatis decreta mutare, et nihilominus æque perfectus manere ? Ejus enim intellectus et voluntas circa res creatas et earum ordinem, in respectu suæ essentiæ et perfectionis, perinde est quomodocunque concipiatur. Deinde omnes, quos vidi, Philosophi concedunt, nullum in Deo dari intellectum potentia, sed tantum actu ; cum autem et ejus intellectus et ejus voluntas ab ejusdem essentia non distinguantur, ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc etiam, quod, si Deus alium intel-