Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/7

Haec pagina emendata est
Haec pagina nondum emendata est

SIXTI QUINTI PRAEFATIO

usquequaque uti, eo quod veracior est in sententiis, et clarior in verbis. Et ante Isidorum B. Gregorius Magnus[1] fere idem senserat. Nec Latini modo Patres, sed Hebraei quoque, Graecique cum Latinos alios interpretes negligant, aut ignorent, Hieronymum tamen amplissimo suo testimonio, et bonore dignum esse censuerunt. Nam de Hebraeis idem Augustinus[2] : de Graecis autem ipsemet sanctus Hieronymus scribit, a Sopronio viro optime erudito Psalterium, et Prophetas, quos Hieronymus[3] ex Hebraeo in Latinum verterat, in Graecum eleganti sermone translatos fuisse. Quemadmodum ergo laudabile est, ubilcumque nostri Codices ipsi per se aut conciliari, aut intelligi non possunt, linguarum externarum praesidia quaerere ; ita, cum id necessarmm non est, levissimis de causis majorum nostrorum sanctitatem, sapientiam, consensum, vetustissimamque Ecclesiae consuetudinem non vereri, temeritas plane, pertinaciaque censenda est. Atque idcirco B. Hieronymus, qui Hebraeos, Graecosque interrogandos esse dubiis in rebus admonet, idem etiam sentit, eo non nisi parce, et quanto rarius fieri potest (ne, quae longo recepta sunt usu, fluctuent) recurrendum. Qua de vause ad novi Testamenti translationem[4], quamvis hortante Damaso Pontifice, tardior fuit, pium appellans laborem, sed periculosam praesumptionem, judicare, de ceteris ipsum ab omnibus judicandum, senis, mutare linguam, et canescentem jam mundum ad initia retrahere parvolurum. Quis enim doctus pariter, vel indoctus, cum in manus volumen sumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit : discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, falsarium illum clamitans, et sacrilegum, qui audeat in veteribus litteris addere, mutare, corrigere? Notissimumque est illud de Jonae cucurbita[5], quae in Veteri editione legebatur ; pro qua cum Hieronymus hederam posuisset, quodam in Africa Episcopo interpretationem Hieronymi in Ecclesia lectitante, factus est tantus tumultus in plebe propter unius verbi dissonantiam, ut coactus sit Episcopus, ne sacerdotio dejiceretur, damnare quod legerat. Quare merito sacra Tridentima Synodus veteris Vulgatae editionis libros non aliter[6], quam prout in Ecclesia legi consueverunt, pro canonicis suscipiendos decrevit. Nos autem ut haec Vetus editio, quae nunc prodit nostro excusa praelo, ejusdem Synodi praescripto modis omnibus responderet, non solum veteres, et ab Ecclesia receptos loquendi modos conservavimus, sed etiam apocrypha rejecimus, authentica retinuimus.

  1. a) Lib. 20. Moral. cap. 24. Tom. 2.
  2. b) Lib. 18. de civit. Dei. cap. 43. Tom. 5.
  3. c) De viris illustribus in Sophronio.
  4. d) In praefat. quatuor Evangeliorum. Tom. 3.
  5. e) Epist. 10. et 11. Tom. 1.
  6. f) Sess. 4.