Aperire sectionem principem

Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/5

Haec pagina emendata est


neque guſtare dulce: neque tangere calidum: nec odorari odoriferum ac bene olens, ſed ea ſunt ex iis quæ doceri non poſſunt & nobis adſunt naturaliter. Reſtat ergo vt dicamus corpus cadere ſub intelligentiam, & ea ratione eſſe eiuſmodi vt poſsit doceri. Quemadmodum autẽ hoc ſit verum conſideremus. Si enim neque ſeorſum longitudo, neque latitudo aut profunditas eſt corpus, ex omnibus autem intelligitur: neceſſe eſt cùm omnia ſint incorporea, id etiam quod ex eis conſtat eſſe incorporeum, non corpus. Propterea autem doceri quoque non poteſt, quòd qui intelligit corpus quod ex his conſtat, debet prius ea ipſa intelligere, vt illa quoque poſsint intelligi. Aut enim ea intelliget per incurſionem: aut per tranſitum ab incurſione. Sed neque per incurſionem: ſunt enim incorporea. Incorporea enim non apprehendimus per incurſionem, cùm contactu ſemper fiat quæ in ſenſu fit apprehenſio. Porrò autem nec per tranſitum ab incurſione, cùm nihil habeant ſenſile à quo tranſeundo ea poſsint intelligi. Cùm ergo nec ea ex quibus conſtat corpus, poſsimus intelligere, planè nec id poterimus docere. Sed de corporis quidem intelligentia & ſubſtantia, accuratius meminimus in Scepticis. Nunc autem relictis his argumentis, illud dicamus. Corporum in ſupremo genere duplex eſt differentia. Ex iis enim alia quidem ſunt ſenſilia; alia verò cadunt ſub intelligentiam. Et ſi id quod docetur eſt corpus, omnino vel intelligẽtia percipi poteſt, vel eſt ſenſile. Sed neque poteſt eſſe ſenſile propterea quòd ex ęquo omnibus debeat apparere & eſſe euidens. Neque percipi poteſt intelligentia, propterea quòd ſit obſcurum & incertum, & de eo ipſo, re nondum diiudicata, apud omnes Philosophos ſit non leuis controuerſia: aliis quidem dicentibus id eſſe indiuiduum, aliis verò diuiduum. & ex iis quidem qui dicunt eſſe diuiduũ, aliis quidem cenſentibus id diuidi in infinitum: nonnullis autem in minimum & quod nullas habet partes. Non eſt ergo corpus eiuſmodi vt doceri poſsit. Sed nec incorporeum. Quodcunque enim incorporeũ dicas doceri, ſiue id eam Platonicã, ſiue quod apud Stoicos dicitur λεκτὸν, ſiue locum aut inane, aut tempus, aut aliquid eiuſmodi (ne temerè aliquid dicamus de eorum ſubſtantia, nec in aliis alias in tranſitu perſequamur conſiderationes oſtendentes vnumquodque non poſſe conſiſtere) id quod apertè quidem inquiritur, & donec lympha fluet, procera arborque vireſcet, inquiretur apud Dogmaticos: aliis quidem ea eſſe aſſerentibus: aliis verò non eſſe: aliis autem ſuſtinentibus aſſenſionem, &