Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/12

Haec pagina nondum emendata est

multa autem audierũt, dicimus habere magnam vitæ experientiam. vt etiam ſcribit Euripides,

Non omnia ô fili ſenectuti mala
O Theocleos adſunt : namque experientia
Quàm iuuenes loqui poteſt ſapientius.

Ad quod quidem Thrax ille fortaſſe tendens ſignificatum, quandoquidem vult Grammaticum eum eſſe qui multa nouit & didicit, dixit Grammaticam eſſe experientiam eorum quę dicuntur apud poëtas & ſcriptores.