Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/10

Haec pagina emendata est

non ſolùm ſapiẽtibus, ſed etiam omnibus hominibus. Eſt enim perſpicuum quòd omnis artis finis eſt vitæ vtilis. Ex artibus autem, aliæ quidem in primis acceſſerunt pro declinandis ac depellendis iis quæ ſunt moleſta: aliæ autem pro inueniendis iis quæ ſunt vtilia. Et ex primo quidem genere eſt ars medicinæ, vt quæ ſit ars remedium afferens & dolores ſoluens: ex ſecundo autem ars gubernandi. eo enim vſu qui ex aliis gentibus percipitur maximè opus habent omnes homines. Quoniam ergo Grammatica per literarum excogitationem otioſiſsimè quidem medetur affectioni, nempe obliuioni: continet autem operationem maximè neceſſariam, nempe memoriam, omnia ferè in ea ſita ſunt. & neque ea quæ ſunt maximè neceſſaria abſque ea alios licet docere, & nec ſine ea aliquid vtile ab alio diſci poteſt. Eſt ergo Grammatica longè vtiliſsima. Eam quidem certè ne ſi voluerimus quidem, poterimus tollere vt non euertamur. Si enim vtiles ſunt argumentationes quæ Grammaticam docent inutilem, neque verò memoriæ mandari, neque rurſus tradi abſque ea poſſunt, vtilis eſt Grammatica. Atqui nonnullis videri poſſet in contraria eſſe opinione, eorum quæ à Pyrrhone dicuntur, Vates Timon, cùm dicit,

Grammaticæ ratio minimè & reſpectus habetur
Illi qui Cadmi Phœnicia ſigna docetur.

Quòd autem non ita ſe habeat, eſt manifeſtum. Nam quod ab eo dicitur, non eſt aduerſus ipſam Grammatiſticam ſeu literatoriam, qua Cadmi Phœnicia ſigna docentur, nempe illud Ratio & reſpectus habetur. Quomodo enim ſi quis eam docetur, eius nullam rationem habuit nec eam curauit ? Sed potius hoc dicit, Qui Cadmi Phœnicia ſigna doctus eſt, eum præterea nullam aliam curare Grammaticam. Quod quidem eò redit, non vt ſit inutilis hæc quæ conſideratur in elementis, & in ſcriptione & lectione quæ per ipſa efficitur, ſed ea quæ perperam diſcitur eſtque curioſa ac ſuperuacanea. Nam vſus quidem elementorum confert ad vitam traducendam: ſed non eſſe contentum traditione quæ exiſtit ex obſeruatione, præter ea autem oſtendere, quòd alia quidem ſunt natura vocalia, ali autem conſonantia: & ex vocalibus alia quidem ſunt natura breuia, alia verò longa, alia autem ancipitia & cõmunia, quod ad productionem attinet & correptionem, & alia de quibus docent faſtu inflat Grammatici. Quamobrem Grammatiſticam quidem & literatoriam non ſolùm non accuſamus, ſed etiam ſummas ei habemus gratias. Ad eã autem