Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/99

Haec pagina emendata est

barbaris intulissent. Itaque auctore Antalcida foedissima pax cum Persis facta est, patientibus Graecis ut barbarus lites dirimeret[1] et condiciones eatenus inauditas Graecis imponeret: quicquid etiam urbium in Ionia liberum fuit, id Persis traditum est. Thebanis potissimum nocebant condiciones pacis, iubente Persa ne diutius oppidis Boeotiae imperitarent neu quicquam contra Persas Spartanosve molirentur.[2]

Pelopidas.

181.Inde dum exercitus Spartanus trans Boeotiam iter facit, dux eius dolo arcis Thebanae potitus, ibidem praesidium satis firmum reliquit. Per triennium Spartani in arce dominabantur, multumque cum dedecoris tum[3] etiam incommodi, qua erant superbia, civibus afferebant. Sed Pelopidas quidam ex optimatibus, quem dedecoris eiusmodi valde poenitebat, vir expertae virtutis, idem patriae amantissimus, aliquot e suis in arcem muliebri veste ornatos clam duxit, Spartanosque ex improviso adortos trucidavit. Recepta arce ingenti civium studio Pelopidae gratiae actae sunt. Quod ubi percrebuit multum opinionis[4] amiserunt Spartani, et, ut fit,[5] hostibus animus auctus est.

The Athenian League.

182.Sub idem tempus Athenienses societatem cum nonnullis ex insulis inierunt ea condicione ut quaeque civitas certas pecunias ad armandam classem quotannis penderet. Cui societati cum Thebani se adiunxissent, ut praesidia Spartanorum e Boeotiae urbibus expellerent, bellum Spartanis terra marique acriter illatum est. Omnia sociis favebant; brevi enim expulsis Spartanorum praesidiis, omnis Boeotia in Thebanorum potestate facta est, neque hostes classi sociorum resistere potuerunt. Mox autem Thebanis cum Atheniensibus simultates intercedere: itaque Athenienses pace cum Spartanis facta diutius pugnare noluerunt.

  1. lites dirimeret‘should settle their disputes.’
  2. ‘molirentur‘undertake.’
  3. cumtum‘bothand.’
  4. multum opinionis‘much prestige.’
  5. ut fit‘as is usually the case.’