Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/98

Haec pagina emendata est

non semel[1] victoriam reportasset, idem maiore mole[2] Persas aggressurus videretur, Pharnabazus classi summa celeritate comparatae Cononem Atheniensem praefecit. Is Peloponnesios ad Cnidum[3] proelio navali ubi devicit, legatosque Spartanos ex Ioniae urbibus expulit, trans Aegeum mare transvectus Athenas rediit. Tum magna civium laetitia moenia refecta, Spartanis recenti clade consternatis neque opus impedire audentibus. Inde fiducia rerum[4] Atheniensibus crescere, qui veteres naves sarciendas, novas quam celerrime comparandas curant, adversus Spartanos, si quando occasio data esset, dimicaturi.[5]

Alliance against the Spartans.

179.Interim Thebani, qui occasionem existimabant adoriendi Spartanos, sollicitantibus etiam Persarum legatis, ubi socios sibi Argivos et Corinthios adsciverunt, bellum indicunt. Tum ephori veriti ut novis hisce hostibus resisti posset, cum parum militum sibi suppeteret, nuntios ad Agesilaum miserunt qui docerent, summo in discrimine rem esse;[6] suos ergo reduceret[7] ad patriam servandam, cui tot hostes minitarentur. Is igitur maturato[8] opus esse ratus, navem quam primum escendit, edicto ducibus ut suos quisque domum reducerent. Inde aliquamdiu in Corinthiorum finibus pugnari, et tempus teri, cum sociis audacia deficeret, Spartani mora opus esse arbitrarentur ad milites recreandos novamque comparandam classem.

The Peace of Antalcidas.

180.Dum in hunc modum inter se contendunt civitates Graecae, crescere Persarum potestas. Neque deerant homines qui suos quisque cives docerent, pacem cum Persa fieri oportere; cum barbari quae ad Marathona et Salamina essent passi obliviscerentur, tum Graecos oblivisci quomodo patres eas clades

  1. non semel‘more than once.’
  2. maiore mole‘more vigorously.’
  3. ad Cnidum‘off Cnidus,’ a city on a promontory of Caria, in Asia Minor.
  4. fiducia rerum‘confidence in their prospects.’
  5. dimicaturi‘resolved to fight.’
  6. summoesse‘that affairs were in a highly critical state.’
  7. reduceretindirect command.
  8. maturato121, note.