Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/97

Haec pagina emendata est

visum eo consilio ut cuique legatus Spartanus, is harmostes vocabatur, praeficeretur, qui cum decemviris[1] e civibus delectis res administraret. Neque ea res cordi[2] Graccis fuit, quantum lucri assecuti essent quoad Atheniensibus paruissent reputantibus: sibi enim iis temporibus suas res agere licuisse, ventitantibus necnon mercatoribus suas quemque merces vendere potuisse, qua ex re factum esse ut paucis annis opes sociorum Atheniensium valde augerentur. Numquem adeo insanire ut eadem vivendi ratione uti licere existimaret? Deleta Atheniensium potestate deleri simul commoda sociorum, quibus Spartani, homines inculti et paupertati assuefacti, inviderent. Id iugum sibi minime esse tolerandum: occasionem igitur vindicandae[3] libertatis opperirentur.

Civil War among the Persians.

177.Hac fere tempestate Artaxerxes Xerxi patri successit. Cuius frater Cyrus magnis copiis conscriptis, Gtraecis necnon ad decem millia spe praedae tractis, in interiora Asiae contendit ut expulso fratre, imperio ipse potiretur. Ei fit obviam Artaxerxes et ad Cunaxam, qui vicus haud procul a Babylone abest, iusto proelio[4] dimicatur. Occiso Cyro ita modo Graeci milites servari poterant si ad mare iter focissent Qui cum ducem sibi Xenophontem[5] praefecissent, per montes avios quam celerrime contendunt, gnari moram exitiosam fore, cum a tergo regis copiae instarent, barbarique crebros impetus facerent. Narrat et ipse Xenophon quo modo tot tantaque pericula summo studio eluctati ad mare incolumes pervenerint.

War between Sparta and Persia.

178.Mox Spartanos poenitere coepit quod Ionas Persis tradiderant, neque tam turpi facinore admisso quicquam commodi acceperant: itaque indicto bello cum Agesilaus rex Spartanorum

  1. decemviris‘ten commissioners.’
  2. cordi‘pleasing.’ So frugi, ‘frugal.’ 158, note.
  3. vindicandae‘of asserting.’
  4. iusto proelio‘in a pitched battle.’
  5. XenophontemXenophon was an Athenian knight. He tells the story in his Anabasis.