Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/96

Haec pagina emendata est

idoneam occasionem nactus, impetu in Atheniensium naves ex improviso facto, oppressis aliis, aliis captis, imperio Aegei maris potitus est.

The End of the Peloponnesian War.

174.Tum vero Lysander cum insulas et si quae civitates in Asia in officio erga Athenienses mansissent, brevi intervallo cepisset, cum Agide Spartanorum rege consensit ut ipse omnes portus aditus navibus servaret, ille castris in continenti positis, urbi munitiones circumdaret. Inde cives menses quatuor obsessi eo miseriae[1] adacti sunt, morbo simul et peste in urbe crudescentibus, ut in deditionem venirent. Pacem porro iis condicionibus impetrarunt ut imperio in socios se abdicarent, murique et munitiones, quibus urbs cum Piraeo[2] coniungeretur, penitus everterentur.

The Thirty Tyrants.

175.Deletis Athenarum moenibus, Lysander in urbe satis firmum praesidium collocavit, quo facilius cives in officio erga Spartanos manere cogerentur, neu quidquam novi[3] molirentur. Triginta necnon viris summa rerum demandabatur, quibus[4] nomen triginta tyrannis[5] a civibus inditum. Multis inde capitis damnatis, multis etiam exsulatum abire coactis, eo miseriae perventum est, ut cives, ira et desperatione exulcerante animos, novandis rebus studere coeperint.[6] Et ante exactum annum exsules copiis comparatis urbem adorti, cum de triginta viris poenas sumpsissent, pristinum rerum statum restituerunt, parvi[7] rem facientibus Spartanis, qui Athenienses tot casibus fractos nihil damni in posterum sibi posse inferre arbitrabantur.

Supremacy of Sparta.

176.Devictis Atheniensibus, et fine discordiis quae tot annos Graeciam dilaniaverant imposito, Lysandro urbes circumire

  1. eo miseriae‘to such wretchedness,' eo lit. = ‘thither.’
  2. Piraeothe chief harbour.
  3. quidquam novi‘any revolt,’ lit. ‘anything new.’ So multum boni = ‘much good.’
  4. quibus13, note.
  5. tyrannisdative by attraction to.
  6. coeperint29, note.
  7. parviunderstand pretii.