Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/95

Haec pagina emendata est

qui tot tamque scelesta facinora edidissent. Haec animadvertentes, qui ex optimatibus atrocissima flagitia comprobabant, legatos clam ad Spartanos miserunt qui profiterentur velle se urbem potius tradere, quam civibus parere. Quod ubi percrebuit, undique in forum concurritur: quadringenti imperio exuuntur, et nonnulli ex iis supplicio adfecti sunt.

Athenian Victories at Sea.

172.Spartani autem perfidia Tissaphernis patefacta cum Pharnabazo, is partem septentrionalem Asiae minoris pro rege administrabat, societatem inierunt ut nonnullis ex oppidis, quae ab Atheniensibus desciverant, opem prius ferrent, quam Alcibiades cum suis auxilio venire posset. Id etiam sibi proposuit Mindarus, qui classi Spartanorum praefectus erat, ut praeclusis Bosporo[1] et Hellesponto[2] impediret quominus frumentum navibus onerariis ex oppidis ad Pontum Euxinum[3] sitis Athenas veheretur; quod si efficere potuisset, nihil dubii esse quin[4] Athenienses fame subigerentur. Sed Alcibiades Spartanos summo studio consecutus, bis acie conserta victoriam reportavit; neque ita multo post classis Spartanorum ad Cyzicum[5] ab Atheniensibus circumsessa, occiso Mindaro, penitus deleta est. Quo detrimento perculsi Spartani legatos de pace Athenas frustra miserunt.

The Battle of Aegospotami.

173.Interim rex Persarum, gnarus se nunquam Ionas suae ditionis facere posse si Spartani omnino devicti essent, Atheniensibus ubi resistere constituit, filium natu

[6] minorem Cyrum misit, dato negotio ut cum quantum posset Spartanis subveniret, tum[7] Atheniensibus noceret. Is societatem iniit cum Lysandro, qui Mindaro nuper successit, multumque argenti dono[8] dedit militibus, plus etiam se daturum pollicitus si Athenienses devicti essent. Ad Aegospotamon[9] tandem debellatum est; ibi enim Lysander,

  1. Bosporothe Bosphorus, or straits of Constantinople.
  2. Hellespontothe Hellespont, or Dardanelles.
  3. Pontum Euxinumthe Black Sea.
  4. quin151, note.
  5. CyzicumCyzicus, a town on an island of the same name in the Propontis (Sea of Marmora).
  6. natuablative of respect.
  7. cumtum‘bothand.’
  8. donodative of complement.
  9. Aegospotamon‘the goat’s river,’ in Thrace.