Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/94

Haec pagina emendata est

inter optimates divitesque, ut plebes imperio exueretur. Inde strenuissimus quisque[1] ex plebe clam trucidari coepti,[2] et pervolgari metus, ignaris omnibus praeter coniuratos quamobrem eiusmodi scelera admitterentur, vel quid sibi vellent qui facinora molirentur.[3] Itaque cives partim vi partim metu coacti imperium quadringentis ex optimatibus detulerunt. Inde in inimicos multo magis saeviri coeptum est, missique Spartam legati qui de pace agerent.

Feeling of the Army and Fleet.

170.Quibus de rebus certiores facti, milites stomachari, brevi etiam sacramento se adegere,[4] rempublicam restituturos sese et de coniuratis poenas sumpturos. Quod ubi animadvertit Alcibiades milites adit sociumque se profitetur,[5] simul graviter in coniuratorum perfidiam invectus. Tum milites decepti ducem Alcibiadem elegerunt, cum per eum conciliari posse Tissaphernem arbitrarentur, immemores simul quanta infortunia passa esset respublica; quae omnia Alcibiadi attribui debere videntur, utpote qui[6] Gylippi Syracusas mittendi auctor fuerit, idem[7] incursiones in Atticam faciendas docuerit, insularumque incolas sollicitaverit.

The Fall of the Four Hundred.

171.Neque tamen inter se consentiebant optimates, aliis modico imperio uti volentibus, aliis in inimicos saevire neque quenquam ulla libertate frui pati Mox poenitere cives quod tamdiu in servitute retenti erant: an id aequum esse[8] ut qui olim rebus gerendis impares[9] fuissent, ii[10] rempublicam iterum administrarent? Per aliquot menses summam rerum penes paucos contra leges fuisse: eccuinam id civibus profuisse videri? Neque oblitos esse sese quot viri a sicariis ignotis trucidati essent. Proinde arma sumerent, privilegia legibus concessa, ius pristinum usurparentur.[11] Neque iniuria[12] in eos vi usuros sese,

  1. strenuissimus quisque‘all the most active members.’
  2. coepti11, note.
  3. quidmolirentur‘what was the object of the authors of the crimes’
  4. se adegere‘bound themselves.’
  5. sociumque se profitetur‘offers himself as an ally.’
  6. utpote quisince he;’ utpote strengthens the relative with causal force.
  7. idem‘and also.’
  8. an id aequum esse13, note.
  9. rebus gerendis impares‘unequal to the management of business.’
  10. iiThe demonstrative pronoun is often inserted when the relative clause precedes the principal sentence.
  11. usurparentur‘let them claim.’
  12. neque iniuria‘justly.’ The ablative of manner, used withont an epithet, requires cum, except in a few phrases, such as iure, iniuria, fraude, vi, etc.