Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/92

Haec pagina emendata est

monentibus insuper haruspicibus ne ante exactum mensem vela faceret,[1] proficisci noluit. Neque Syracusanos fefellit hostem in fugam se recipere velle; itaque navibus apud portus aditum dispositis impedire conabantur ne Graeci evaderent. Post aliquot dies, omnibus rebus summo studio praeparatis, classis Atheniensis sublatis ancoris adversus hostes instructa acie vadit. Cum aliquamdiu atrocissime pugnatum esset, victi Athenienses navibus in terram subductis,[2] interiora[3] insulae fuga petunt. Quos Syracusani consecuti magnam edidere stragem: quod superfuit[4] pro servis habuerunt. Niciam vero et Demosthenem veneno se interemisse satis constat.

Athens in Danger.

166.Interim Spartani Athenienses bello lacessere, neque multum abfuit quin[5] urbs in deditionem venire cogeretur. Nam Agis, rex Spartanorum, incursione in Atticae fines facta, ubi Deceleiam, is vicus haud procul ab Athenis aberat, auctore Alcibiade cepisset, praesidium ibi reliquit quod fines passim popularetur impediretque ne agri colerentur. Alcibiades etiam gnarus Athenienses frumento importato uti, cum Spartanis persuasisset ut quam celerrime naves comparandas curarent, ipse cum paucis navibus profectus insularum incolas sollicitare coepit ut ab Atheniensibus desciscerent. Cui cum nonnulli paruissent, verebantur Athenienses ne commeatus interciperentur; itaque cum non modo imperium sed etiam salus reipublicae agi[6] videretur, in novam classem armandam summo studio incubuerunt.

Alliance between Spartans and Persians.

167.Dum haec geruntur Tissaphernes Persa, qui magistratum Asiae minoris obtinebat,[7] idoneam occasionem ratus, cum ita modo Iones suae ditionis se facturum speraret, si Athenienses

  1. vela faceret‘set sail.’
  2. subductis‘after hauling up.’
  3. interiora‘the interior.’
  4. quod superfuit‘the survivors.’
  5. quin‘consecutive,’ 151, note.
  6. agi‘to be at stake.’
  7. obtinebat‘held.’