Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/91

Haec pagina emendata est

victis Atheniensibus et ab obsidione desistere coactis. Et oppidani qui antea invictam Atheniensium classem rebantur, successu tam insperato sublati naves armare[1] cum hoste proelio decertaturi. Tum Nicias ad cives rescripsit orans ut quam primum subsidio sibi copiac mitterentur: simul vires corporis sibi deficere, neque se tanto oneri ferendo parem esse docet: proinde ducem alium eligerent qui exercitui praeficeretur. Athenienses autem parvi[2] rem facientes preces spreverunt. Ineunte vere classis Atheniensium devicta est, magno simul detrimento a pedestribus copiis accepto.

Athenian Reinforcements.

164.Iam summa laetitia affecti Syracusani quod tam insignem victoriam reportaverunt, de Atheniensibus actum esse[3] existimabant: illi contra quia non vicerant pro victis[4] erant, neque spes ulla salutis relinqui videbatur. Sed vix[5] pugnandi finis fuit, et nova classis in portum pervenit, quam Athenienses, de suorum periculo certiores facti, summo studio nisi[6] comparatam subsidio suis miserant, duce Demosthene, qui unus in tanto discrimine rerum idoneus videbatur. Is cum suos exposuisset, munitiones, quas Gylippus faciendas curaverat, noctu acriter aggressus est, ita modo Syracusas aggere circumdari posse ratus, si munitiones, quae tantum obsessoribus nocerent, vi expugnasset. Neque ea res ex sententia processit, nam Athenienses inter tenebras ignari quo eundum esset, se ipsi conficiebant, multumque detrimenti acceperunt.

The End of the Expedition.

165.Tum vero Demosthenes unicam salutis spem in fuga poni ratus, Niciac ut statim domum regrederentur persuadere conatus est. Is autem propter defectum lunae graviter commotus,

  1. armarehistoric infinitive.
  2. parviunderstand pretii.
  3. actum esse49, note.
  4. pro victis erant‘were held as defeated,’
  5. sed vixet‘scarcely was the fight over when.’
  6. nisifrom nitor.