Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/90

Haec pagina emendata est
His Treachery.

161.Itaque paucis post diebus classis navium longarum,[1] multis insuper onerariis adiectis, Syracusas[2] pergit. Inde cum frustra contendisset Lamachus ut urbem imparatam statim expugnarent, parte navium ad Syracusas relicta, pars urbes Siculorum[3] adit, quo facilius[4] homines sollicitarentur, sociique conscriberentur. Dum haec geruntur Alcibiades domum arcessitur, iterum accusantibus inimicis quod sacra profanasset.[5] Neque regredi ausus Alcibiades, ubi Spartam se recepit, Spartanis auctor fuit ducis Spartani Syracusas mittendi, qui obsessis praeesset: maturato[6] opus esse, ne Athenienses obsessos, homines rei militaris imperitissimos, priusquam iis subventum esset adorti, facilem victoriam reportarent.

The Siege of Syracuse.

162.Interim Syracusae oppidum Siciliae divitissimum obsideri coeptum. Neque enim Athenienses fefellit, cum oppidani moenia praealta aedificassent turribus insuper et eiusmodi propugnaculis adiectis, fieri non posse[7] ut vi oppidum expugnarent, sed obsidione opus esse ut cives inopia coacti in deditionem venirent. Itaque oppido aggerem circumdant, aditus omnes summa cura servant ne qua auxilia intra moenia recipi possent, portus necnon classe custodiunt. Neque ita multo post interfecto Lamacho, unus Nicias exercitui Atheniensium praefuit, vir ut rei militaris satis peritus idem summa virtute praeditus, ita[8] tamen segnis neque ad varios belli casus paratus.

Athenian Disasters.

163.Spartani autem auctore[9] Alcibiade Gylippum ducem peritissimum cum militibus ad tria milia mittunt. Is imprudente Nicia ubi in urbem suos per hostem duxit omnia in melius vertit,[10]

  1. longarum‘men of war,’ as opposed to onerariae, ‘merchant craft.’
  2. SyracusasSyracusae, a powerfal city in Sicily.
  3. Siculoramthe people of Sicily.
  4. quo facilius6, note.
  5. profanasset24, note.
  6. maturato121, note.
  7. fieri non posse‘that it was impossible.’
  8. utita158, note.
  9. auctore‘by the advice of.’ Concrete for abstract.
  10. in melius vertit‘changed for the better.’