Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/89

Haec pagina emendata est

Spartanorum egregium virtutis consiliique specimen dedit, omnibus palam facto[1] quas olim vires Spartani habuissent eas adhuc praesto esse,[2] neque quenquam Spartano in acie parem.[3]

Preparations for an Expedition to Sicily.

159.Interim ad Athenienses venerunt oratores Egestani[4] auxilium contra Syracusanos oratum. Quorum ratione audita Alcibiades civibus auctor fuit copias in Siciliam mittendi. Dores[5] in Sicilia valere, Dorium ibidem omnia brevi futura, nisi ab Ionibus iis restitum esset. An id toleraturos sese ut Dores devictis in Sicilia quicquid amicissimum ipsis[6] esset, in Graeciam traiicerent opem Spartanis laturit Proinde arma caperent,[7] Doribus monstrarent virtutem virilem adhuc sibi superesse. Haec et eiusmodi contionabundo cum multi e civibus assentirentur, quamvis sapientissimus quisque et praecipue Nicias vehementissime adversarentur, expeditionem mitti placuit: cui Alcibiadem Lamachum Niciam praefici visum.

Alcibiades accused of Sacrilege.

160.Quae expeditio cum in eo esset ut[8] proficisceretur, mane experrecti cives Hermas, dei[9] scilicet imagines,[10] in viis passim mutilatas animadvertunt. Quo facinore sollicitatis hominum mentibus, in forum concurritur, neque deerant qui Alcibiadem statim accusarent. Illum neque quenquam alium eiusmodi sceleris conscium fremunt: de quo nisi extemplo sumerent poenas, verendum esse ne Deus in se tanquam facinoris conscios

iras verteret. An id cives laturos ut optimates, et inprimis Alcibiades, a sacrilego facinore orsi[11] rebus novandis impune studerent? Quibus cum respondisset Alcibiades: diem sibi dicerent;[12] aut noxium puniendum aut innocentem suspicione liberandum esse, inimici eo consilio rem differunt ut absens reus fieret.

  1. palam facto‘by showing.’
  2. praesto esse‘survived.’
  3. parem‘a match.’
  4. Egestanithe people of Egesta, a town in Sicily.
  5. Doresthe Dorians and the Ionians were the dominant races of Greece. The Spartans were the champions of the former, and the Athenians of the latter.
  6. ipsisi.e. the Athenians.
  7. caperentindirect form of the imperative.
  8. cum in eo esset ut‘when this expedition was on the point of.’
  9. deiHermes, the Latin Mercurius.
  10. imagines‘busts.’
  11. a sacrilego facinore orsi‘beginning with sacrilege.’
  12. diem sibi dicerent‘let them name a day for his trial.’