Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/87

Haec pagina emendata est

esset sub corona venderent. Cuius tam saevi consilii ubi postero die Athenienses poenituit, navis altera missa est cum literis quae iuberent captivis parci. Nuntii autem, ut Mitylenen perventum est, iam in incolas saeviri coeptum esse animadverterunt, edixerunt tamen ut ab reliquis abstineretur.

The Spartan Disaster at Sphacteria.

155.Sexto belli anno Demosthenes Atheniensis, dum circa Peloponnesum classe vehitur, subito coorta tempestate, ad Pylum[1] in Messenia expositis suis, locum, quam celerrime potuit, communivit. Quod ubi Spartam allatum est magnae copiae Pylum missae, classe etiam praemissa ut portus servaretur. Ubi Pylum est perventum, insula Sphacteria quae ante Pylum in aditu portus sita est satis firmo praesidio munitur. Inde obsidione et munitionibus teri[2] tempus, cum minime verebantur Spartani ne obsessis subveniretur. Interim ex improviso classis Atheniensium naves Spartanorum adorta, victoriam insignem reportavit. Tum duces Spartanorum foedere in paucos dies icto, missis Athenas legatis oraverunt pacem, veriti ne sui in insula interficerentur Quam cum Athenienses nisi iniquis[3] condicionibus dare nollent, rursus ad arma provocatum.[4] Qui in insula erant cum aliquamdiu fortissime restitissent tandem se dediderunt. Ea deditione multum laudis Spartani amiserunt.

Athenian Reverses in Boeotia and Thrace.

156.Qua victoria sublati[5] Athenienses, consiliorum Periclis immemores, qui iis ut maritimum imperium adipiscerentur, neu in continenti cum adversariis decertarent iampridem suaserat, in Boeotiorum fines cum incursionem fecissent, ad Delium magno cum detrimento victi sunt. Et sub idem tempus Brasidas dux Spartanorum cum magnis copiis in Thraciam pervenisset, adeo

  1. PylumPylos on the S.W. coast of Messenia, The bay is now called the Bay of Navarino.
  2. teri‘began to be wasted.’ Historic infinitive.
  3. iniquis‘unfair.’
  4. provocatum‘an appeal was made.’
  5. sublati‘encouraged’.