Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/86

Haec pagina emendata est

morae taederet. Itaque multi ex obsessis, idoneam occasionem nacti, ex oppido noctu erumpunt et caesis vigilibus Athenas incolumes pervenerunt. Neque tamen Spartani obsidione destiterunt. Consumptis tandem commeatibus oppidani se dediderunt. In incolas atrociter saevitum, quibus ad unum[1] omnibus caesis, oppidum solo aequatum est.

Phormio defeats the Peloponnesians at Sea.

153.Interim Athenienses ira et desperatione exulcerante animos occasionem hostibus nocendi opperiebantur. Erant autem Naupacti, quod oppidum ad os sinus Corinthiaci[2] situm erat, coloni Messenii[3] nonnulli qui a patria in exsilium pulsi ibidem auxilio[4] Atheniensium constituti erant. Itaque visum est inde in Ambraciotas[5] Spartanorum socios expeditionem terra marique suscipere. Neque ea res omnino ex sententia evenit, cum parum Ambraciotis nocitum esset; Phormionem autem, qui classi Atheniensium praeerat, bis insignem victoriam de Peloponnesiis reportasse constat, quamvis exiguo navium numero usus nequaquam par hostibus videretur. Ceterum eo studio[6] ea peritia in hostium naves ab Atheniensibus impetus facti, ut oppressis aliis, aliis captis, reliquae in fugam se receperint.[7]

Revolt of Mitylene.

154.Anno insequenti Lesbii[8] a Spartanis sollicitati seditione facta ab Atheniensibus desciverunt. Quod ubi cognitum est confestim copiae missae quae Mitylenen, caput Lesbi, terra marique obsiderent. Neque ita multo post incolae, cum morarentur Peloponnesii neque classem subsidio obsessis mitterent, inopia commeatuum laborantes se dediderunt. Quibus nuntiatis Cleon civibus persuasit ut viros omnes trucidari iuberent : itaque navis missa est, edicto[9] ducibus, ut interfectis viris, quod super-

  1. ad unum--‘to a man.’
  2. sinus Corinthiacithe gulf of Corinth.
  3. Messeniithe inhabitants of Messenia, a country in the west of the Peloponnesus.
  4. auxilio73, note.
  5. Ambraciotasthe people of Ambracia, in N.W. Greece.
  6. eo studio‘with such zeal.’ eo=tali.
  7. receperint29, note.
  8. Lesbiithe people of Lesbos, a large island near the west coast of Asia Minor.
  9. edictoa variety of the ablative absolute: there is usually a participle, adjective, substantive or pronoun in agreement.