Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/85

Fuit in emendando quaedam difficultas

illaturos sese quam Spartanos sibi. Qui plurimum classe possent, iis licere in Peloponnesum impetu facto incolis de improviso valde nocere. Spartanis contra in animo erat vastatis quotannis finibus Athenienses defatigare, et stipendio fraudare quod socii pendebant, sollicitatis iis gentibus ut Atheniensium iugum excuterent; percrebuit enim opinio taedere socios Atheniensium, neque eos diutius sibi imperari velle.

The Sufferings of the Athenians.

151.Inde ineunte vere impetu in Atticam facto Spartani omnia ferro et igne vastaverunt, neque tamen Athenienses extra moenia ad pugnam elicere potuerunt. Hoc idem deinceps pluribus fit annis Et cum cives colonique confertissimi in urbe habitarent, multaque animalia in arcto congregarentur, crudescente peste, ingens hominum multitudo exstineta est: multi e primoribus mortui sunt, et in iis Pericles, vir summo ingenio praeditus, idem patriae amantissimus. Quo mortuo nonnunquam fiebat ut homines stultissimi civibus spe deiectis concionabundi[1] persuaderent ut consiliis pravissimis uterentur. Quodni in his tam foedis calamitatibus ex insperato saepius subventum esset, minime dubium est quin[2] Athenae captae ultima experturae fuerint.

Siege of Platea.

152.Tertio belli anno Plateae Boeotiae oppidum Athenis amicissimum ab Archidamo Spartanorum rege obsidetur. Is cum saepius oppidum vi expugnare conatus esset neque tamen

res ex sententia[3] evenisset, duplici muro oppidum circumdare constituit, ut cives fame in deditionem venire cogerentur. Inde post annum exactum obsessis inopia cibariorum laborantibus visum[4] partem suorum erumpere conari; ita enim quod hominum remansisset obsidionem toleraturos, fore etiam ut Sparta[xxx]

  1. concionabundi‘by haranguing.’
  2. quinIt may he convenient to give the chief uses of quin in a short form:—
    1. In adjectival clauses= qui, quae, quod—ne=non.
    2. In consecutive adverbial clauses = qui—ne (qui, old form of ablative of relative, ne=non).
    3. As an interrogative particle= ‘why not.’
    4. As an adverb= ‘moreover.’
    Quin can only be used after (a) negatives, (b) words expressing doubt or ignorance, (c) after questions that expect a negative.
  3. sententia‘as he desired.’
  4. visum‘it was resolved,’ est omitted.