Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/84

Haec pagina emendata est

Atheniensibus faverent incolae insularum oppidorumque maritimorum, reliquae fere omnes civitates se Spartanis adiunxerunt. Apparebat enim si qua civitas belli partem suscipere nollet, illam ab alterutra harum factionum deletum iri. Et intestinum in plerisque civitatibus coortum est bellum, cum Spartanis optimates, Atheniensibus plebes plerumque faverent. Iam vires ambarum harum nationum attentius consideranti apparebit, mari Athenienses, terra Spartam plurimum potuisse.

Pericle’s Ministry.

149.Inde decem annos Pericles strategus, id est, dux factus, praefuit Athenis. Neque imperium suum vi aut fraude praestare[1] conabatur, sed ut privatus, ita[2] cuius esset facundiae[3] et sapientiae cives optime regere calluit. Tantum autem aberat ut eodem modo quo Spartani primas militiae deferret,[4] ut pacis artes gloriae anteponeret. Eo auctore novo hactenus splendore cultus Deorum instauratus, templa refecta, nova insuper addita sunt, Magnus etiam pictoribus sculptoribusque honos attributus, praemia necnon poetis data sunt, quorum opera sumptu publico histriones docebant.[5] Inter poetas id temporis praecipue eminebant Aeschylus, Sophocles, Euripides, Aristophanes, quibus nulla fere aetas pares, ne dicam[6] egregiores, genuit. Qua disciplina et vivendi ratione humanissimi facti sunt cives, quorum quisque libertatis, literarum, Deorum denique se vindicem esse profitebatur.

The Plans of the Leaders.

150.Tum vero Pericles minime ignarus maiores esse Spartanorum exercitus quam quibus resisti posset, Atheniensibus auctor fuit in urbem se recipiendi si quando ab hostibus in fines eorum factus esset impetus. An id sua referre,[7] cum mento importato uti liceret? Spartanis multo plus damni

  1. praestare‘to make good.’
  2. utita148, note.
  3. cuius esset facundiaesuch was his eloquence.’ Genitive of quality.
  4. ut primas deferret‘from assigning the highest place,’ understand partes.
  5. docebant‘acted.’
  6. ne dicam‘not to say.’
  7. anreferre‘does this concern us?’ 26, note.