Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/83

Fuit in emendando quaedam difficultas

inopia cibariorum in deditionem venire cogerentur donec classis superesset: frumentum enim peregre[1] emptum et navibus domum portatum ex portu in urbem inferri posse. Ceterum Spartanos Atheniensesque pugnandi taedere coepit; induciae igitur in quinquennium factae sunt. Iam adeo creverant Atheniensium opes et potentia, ut nihil infectum esse videretur, quibus praesto esset[2] infinita vis navium, magna simul apud socios auctoritas, domi compositis rebus,[3] urbe necnon egregie munita et quoslibet hostium impetus sustentatura.[4]

The Turn of the Tide.

147.Mox autem optimates quos ex urbibus Boeotiae expulerant Athenienses, magnis copiis conscriptis imperio iterum potiti Athenienses conserta ad Coroneam[5] acie profligarunt. Neque in officio manebant Megarenses et Aeginetae, qui iugum peregrinum aegerrime ferentes, coniuratione facta desciverunt. Et sub idem tempus cum exiissent[6] indutiae, a Spartanis in Atticae fines fit impetus. Quo in discrimine Pericles Athenas servavit, qui pecunia corruptis ducibus hostium persuasit ut ex Attica recederent, pace in triginta annos facta ea condicione ut Athenienses Boeotia reliquisque in continenti civitatibus omnino abstinerent. Ita evenit ut in posterum[7] Athenienses maritima tantum potestate fruerentur, cum socii nulli nisi incolae insularum in officio manere vellent. Sub idem tempus Persico bello finis impositus est.

Outbreak of the Peloponnesian War.

148.Spartani autem, prisca maiorum disciplina et duro victu semper usi, Athenis valde invidebant. Et veteres simultates ut aliquamdiu latebant, ita[8] minime exstinctae esse [xxxx]bantur. Corinthiis tandem bellum inferentibus [xxxx] [xxxx] Athenienses, illis Spartani copias subsidi[xxxx][9] [xxxx] [xxxx][10]

  1. peregreCorn was largely grown on the shores of the Black Sea.
  2. quibus praesto essentsince (quibus, with causal force) they had at their disposal.’
  3. domi compositis rebus‘with peace at home.’
  4. sustentatura likely to withstand.’
  5. Coroneama town in Boeotia.
  6. exiissent had expired.’
  7. in posterum henceforth.'
  8. utitawhileyet.’
  9. Corcyraeisthe people of Coreyra, now Corfu. 121, note.
  10. hisillis‘the latterthe former.’