Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/80

Haec pagina emendata est

se qui tantum Persis nocuisset, iisdem multum prodesse posse, benigne a rege exceptus est. Sperabant enim Persae se auxilio Themistoclis usos Graecos subigere posse,[1] nam per Themistoclem stetisse constabat[2] quominus Xerxes de Graecis poenas sumere potuisset. Neque autem promissa praestare[3] Themistocli licuit, qui morbo decessit re infecta.

Reforms introduced by the Conservatives at Athens.

141.Sub id tempus cives Athenienses, metu Persarum liberati, memores simul quo modo pauperes idem quod divites periculum adiissent, rebus novandis studere.[4] Iam ubique audiri in foro et in aedibus privatis voces flagitantium, qui periculi participes fuissent, iis praemiorum commodorumque partem concedendam esse. An id aequum videri[5] summam potestatem penes divites esse, nonnisi vulnerum et caedis partem plebi dari? Qua re animadversa Aristides, qui primoribus praeerat, leges mutandas esse ratus, ne qua seditione primores sua potestate exuerentur, ipse legem tulit,[6] qua vel pauperi cuilibet e plebe magistratus liceret obire.[7] Mortuo Aristide optimatibus praeerat Cimon filius Miltiadis, dux egregius idem vir optima indole praeditus, qui foederis cum Spartanis faciendi auctor fuit,[8] et belli adversus Persas una gerendi.

Pericles and the Liberal Policy.

142.Pericles vero id temporis, vir nobili stirpe oriundus, qui popularium partibus[9] praeerat, cum tanta facta esset mutatio morum rationisque[10] vivendi, mutari etiam debere civium consilia existimabat. Id etiam formidolosissimum videbatur quod[11] Cimon optimatesque foedus cum Spartanis faciendum suadebant, amicitiaeque sempiternae auctores fiebant. Neque ignarus Pericles fore ut aliquando cum Spartanis de imperio decertandum esset,

  1. possepossum has no future infinitive, the tense we should expect after sperabant.
  2. perconstabat‘it was well known that Themistocles was the cause.’
  3. promissa praestare‘to make good his promises.’
  4. rebus novandis studere‘began to desire a change of government.’
  5. an id aequum videri26, note.
  6. legem tulit‘proposed a law.’
  7. magistratus obire‘discharge the duties of a magistrate.’
  8. auctor fuit‘suggested.’
  9. popularium partibus‘the popular party.’
  10. rationis‘manner.’
  11. quod‘the fact that.’