Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/76

Fuit in emendando quaedam difficultas

Clamore sublato Persae instant coniectis eminus[1] telis. Neque tamen dimicare audebant Graeci; moris enim erat[2] ut priusquam manus consererent sacris factis exspectarent donec litatum esset.[3] Cum vero omina mala essent Pausanias signum pugnae dare nolebat, neque multum abfuit quin[4] Graeci desperata re in fugam se reciperent. Sacris autem iterum factis litatum est: socii confestim et ipsi clamorem tollunt, strictis gladiis rem cominus gerunt.[5] Fusus hostis fugatusque est: captis quoque castris victor Pausanias potitus decimam[6] dis vovit, reliquam praedae partem sociis divisit. Fit caedes fugientium, neque finis sequendi fuit donec Persae ad unum omnes caesi captive sunt.

Lonia delivered from the Persian Yoke.

133.Reputantibus[7] autem quo Graeci modo ex re tam ancipiti victores evaserint, videbitur deos immortales Graecis favisse. Et velut Xerxes nondum satis detrimenti accepisset, forte accidit ut eodem die quo Mardonium vicit Pausanias, proelio navali simul et terrestri ad Mycalen, quod oppidum haud procul distat a Mileto,[8] Persae iterum vincerentur. Nam cum Persae in Asiam rediissent sequenti Graecorum classe, dux Persarum pugnare nolens, navibus in aridum subductis[9] expositos suos cum terrestribus copiis, quae auxilio advenerant, coniunxit. Instant nihilominus Graeci; victis hostibus classem igne concremant. Ea victoria debellatum est,[10] neque rex diutius Ionibus imperitare audebat. Itaque Ioniae urbes tot annos bello et caedibus lacessitae ubi aliquando requieverunt, brevi amissas opes pristinamque potentiam recuperarunt.

Why Greece was able to repel the Invader.

134.Id fortasse quaeret quispiam, quo pacto Graeci Persis [xxx]istere potuerint. Attentius autem consideranti liquebit eius

  1. eminus from a distance ;’ (emanus), opposed to cominua, ‘at close quarters’ (cummants).
  2. moris erat‘it was customary.’
  3. donec litatum essetuntil favourable omens had been obtained.’
  4. nequequin106, note.
  5. rem gerunt‘fight;’ res can mean almost anything.
  6. decimamunderstand partem.
  7. reputantibus‘on consideration.’ Dative depending on rilehitur.
  8. Miletoin Caria in Asia Minor. One of the most important cities of the Ionian Greeks.
  9. in aridum subductis‘drawn up on dry ground.’
  10. ea victoria debellatum est‘an end was put to the war by this victory.’ De intensifies; 80 depugnare, devincere.