Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/75

Haec pagina emendata est

esset, Himeram oppidum Siciliae diu a Carthaginiensibus obsessam obsidione liberasse, magno ab hostibus detrimento accepto, Graecorum animos in spem laetiorem erexit. Carthaginienses autem sive Poeni, ea gens Tyro[1] oriunda novas sibi sedes[2] in litore Africae septentrionali antiquitus posuerat, foedere cum Persis icto una cum iis bellum Graecis inferre constituerant, infensi odio propter veteres Ionum[3] simultates. Plurimum enim navibus pollentes nolebant suse auctoritati quidquam detrahi, aliisve licere mercatoribus quaestum facere; qua de caussa iam diu crescentibus Ionum opibus invidebant.

The Greeks take the field against Mardonius.

131.Inde Mardonius exercitum in Thessaliam[4] deduxit, regionem ad secure hiemandum idoneam ratus, cuius incolas in officio retinere posset.[5] Primo vere in Atticam contendit: Athenis iterum captis quod aedium refectum erat[6] solo aequatum. Quod ubi Spartanis cognitum, convocatis undique auxiliis, exercitus duce Pausania qui filii Leonidae nondum puberis tutor erat, quam celerrime contendit. Is, ubi in Boeotiam perventum est, exploratores praemisit qui quid ageret hostis animadverterent. A quibus cum certior factus esset castra Persarum ad Thebas, caput Boeotiae, posita esse, eo recta pergit. Inde aciem instruxit, neque tamen Persae manus conserere volebant. Undecimo tandem die Graecis, aquae inopia laborantibus pugnandi fiunt auctores ducum fortissimus quisque;[7] Pausanias autem naturae locorum haud imperitus, gnarus etiam Persas donec ibi mansissent invictos fore, ut locum magis idoneum caperet receptui cecinit.[8]

The Battle of Platea.

132.Ubi illuxit Mardonius Graecos subsecutus[9] inferri signa iussit.[10] Ad Plateam, oppidum Boeotiae, commissum est proelium

  1. TyroTyrus, the chief city of Phoenicia.
  2. novas sedesCarthage was said to have bcen founded by Dido, a Tyrian princess.
  3. Ionum‘with the Ionian Greeks.’
  4. Thessaliama country on the N. frontier of Greece.
  5. possetafter cuius, causal; = cum eius.
  6. quod aedium refectum erat‘all the houses that had been rebuilt.’
  7. pugnandi quisqueall the bravest leaders urge the propriety of fighting.’
  8. receptui cecinit'soundled the signal for retreat.’
  9. subsecutus‘closely following.’
  10. inferri signa iussitordered a charge.’