Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/74

Haec pagina emendata est

deiecti et ipsi in Persas infensi irruunt. Acie inde conserta cum utrinque summa virtute pugnaretur fortuna tandem Graecis favere coepit. Mox Persis sua multitudo[1] navium obesse, quippe propter angustias confertis explicare ordines et maiore navium numero uti non licebat. Quod ubi animadverterunt, Graecis fiducia crescere: quibus acrius insistentibus naves hostium ad ducentas mersae; reliquae sublatis velis in fugam se recipiunt. Nox tandem proelium diremit,[2] incerto adhuc eventu, cum fugientibus quam victoribus multo maior navium numerus superesset.

Xerxes retneats to Asia.

129.Visa suorum strage Xerxes, quem in loco edito sedem sibi faciendam curavisse quo[3] facilius proelium posset intueri scriptores veteres narrant, adeo metu commotus est, ut quam celerrime in Asiam se recipere constituerit,[4] quamvis multo plures naves haberet quam ipsi victores. Itaque Mardonium cum magno exercitu in Graecia relinquit, dato negotio ut de hostibus prius poenas sumeret quam[5] in Asiam rediret. Ipse autem veritus ne Graeci pontem in Hellesponto[6] interrumperent, eo magnis itineribus contendit, praemissa classe ut pontem tutarentur donec rediisset. Dum iter per Thraciam facit, incolae agmen impeditum adorti magnam stragem ediderunt, permultis necnon morbo et fame absumptis. Rex tandem in Asiam reversus sero demum habuit compertum[7] quanto pretio[8] constitisset conatus,[9] quantoque[10] Persis Graeci praestarent.

Defeat of the Carthaginians by the Sicilian Greeks.

130.Haud ita multo post nuntius a Sicilia allatus, Gelonem tyrannum Syracusiorum, qui, ut supra demonstravimus, Graecis auxiliari noluerat, nisi ipse omnibus sociorum copiis praefectus

  1. sua multitudoThe reflexive pronoun can be referred to an object, if it causes no obscurity.
  2. diremit‘‘put an end to.’
  3. quo6, note.
  4. constitueritnarrative stress, 29, note.
  5. priusquamoften separated, as here.
  6. Hellespontothe Dardanelles.
  7. habuit compertum‘ascertained.’
  8. quanto pretioabl. of price.
  9. quantoconatus‘the cost of his attempt.’
  10. quantoqueabl. of measure.