Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/73

Haec pagina emendata est

Atheniensium mitterent, ut ad Isthmum segnes manerent. Tum vero Athenienses spe urbis tutandae deiecti,[1] gnari simul regem summa celeritate contendere, relictis domibus, classe excepti in tutum se recipiunt. Xerxesautem ubi ad urbem perventum est, poenas ob incensas Sardes sumpsit. Quod civium supererat ferro trucidatur: deiectis aedibus aliis, aliis igne concrematis, ne fanis quidem templisque Deorum parsum est. Ea demum spes civibus relinquebatur, quod classis, quam auctore Themistocle confecerant, ad Salamina adhuc incolumis in ancoris se tenebat.

Themistocles prevents the Greeks from retreating.

127.Cum iam ad ancoras consisteret[2] Persarum classis in sinu Phalerico,[3] ipsi ad servandos[4] hostium motus ad Salamina manerent, duces Graecorum dubitabant quid faciendum esset, aliis ad Isthmum recedendum uti suis in continenti auxiliarentur, aliis manendum et cum hoste decertandum conclamantibus. Quibus animadversis Themistocles gnarus ita modo pugnaturos esse Graecos si locum in quo essent obtinerent,[5] cum iterum atque iterum concienatus ducibus Peloponnesiorum persuadere non potuisset, ad Xerxem literas clam misit quae docerent Graecos in eo esse ut[6] in fugam se reciperent: proinde rex haerentes adoriretur.[7] Iterum deliberantibus ducibus adfuit Aristides, quem exsulatum abire coactum memoravimus, nuntiavitque, se noctu classem hostium fefellisse: cireumventam iam classem neque ullam relictam salutem nisi pugnare auderent.

The Battle of Salamis.

128.Ut illuxit dato signo a Persis fit impetus. Quibus irruentibus is[8] pavor ea desperatio Graecos invasit, ut acie relicta pro se quisque ad litus fugere conarentur. Spe tamen fugae

  1. deiecti‘ disappointed.’
  2. consisteret‘rode,’
  3. in sinu Phalerico‘in the harbour of Phalerum,’ one of the creeks ‘which served as harbours to Athens.
  4. ad servandos‘to watch.’
  5. obtinerent‘continued to hold.’
  6. in eo esse ut‘were on the point of.’
  7. adorireturindirect form of the imperative.
  8. is‘such.’