Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/72

Fuit in emendando quaedam difficultas

fit impetus. Cum biduo frustra pugnatum esset, tertio tandem die Xerxes de semita certior factus magnas copias mittit quae Graecos a tergo adorirentur. Quarum per silvas, quibus obsiti erant montes accessu audito, pavore eiusmodi perculsum est praesidium ut in fugam se reciperent. Quod ubi cognitum est minime Leonidam fefellit fore ut circumventus opprimeretur; cum autem leges Spartanae militem vetarent a statione recedere, dimissis ceteris cum trecentis Spartanis ad ultimum dimicare constituit. Thespienses[1] tamen ad septingentos, quamvis sine dedecore regredi liceret, stationem deserere noluerunt. Cum aliquamdiu acerrime pugnatum esset Graeci ad unum omnes interfecti sunt.

The Battle of Artemisium.

125.Interim duces navium Graecarum, quibus, ut supra demonstravimus, datum erat negotium ut impedirent quominus Persae classe praetervecta Leonidam a tergo adorirentur, ubi hostes appropinquare animadvertunt, subito pavore perculsi in fugam se receperunt. Euboeenses[2] vero iram Xerxis ob incensas Sardes[3] pertimescentes, ea condicione Themistocli triginta talentum mercedem obtulerunt, si ducibus persuadere potuisset uti in statione manerent. Is autem cum partem mercedis Eurybiadi[4] aliisque e ducibus impertivisset, partem ipse servasset, ut Persas ultro[5] aggrederentur Graecis persuasit. Id etiam animos confirmavit quod Persae subita procella conflictati multas naves amiserunt.[6] Egregie utrinque ancipiti Marte pugnabatur donec renuntiatum est Spartanos ad Thermopylas interfectos esse. Quibus nuntiatis Graecae naves a statione recedunt et ad Salamina[7] hostem exspectant.

The Destruction of Athens.

126.Quae cum ita essent, quamvis appareret fore ut Athenae

[xxx]erentur, tantum abfuit[8] ut Spartani exercitum subsidio[9]

  1. Thespiensesthe people of Thespiae in Boeotia.
  2. Euboeensesthe people of Euboea. 112, note.
  3. incensas SardesThe Eretrians, or people of Eretria in Euboea, had assisted at the burning of Sardis.
  4. Eurybiadithe Spartan admiral.
  5. ultro‘without waiting to be attacked.’
  6. quod amiseruntsubstantival clause in apposition to id.
  7. SalaminaSalamis, an island close to the W. coast of Attica.
  8. tantum abfuitimpersonal.
  9. subsidio73, note.