Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/71

Haec pagina emendata est

Tempe[1] missus est. Quo ubi perventum est, ratione[2] locorum habita, minime duces fefellit se a Persis circumventum iri cum aliud esset iter, quod defendere non possent. Itaque quam celerrime ad Isthmum redeunt : apud Tempe resisti Persis parum posse docent, cum duo itinera per montes essent: proinde caperent consilium senes, quid faciendum esset. Quod si [3] idoneus locus inveniri posset, minime se pugnam detrectare velle: esse enim paratos ad extrema[4] pro patriae salute experienda.

The Result of their Deliberations.

123.Quae cum ita essent, senibus, naturam locorum per quos iter a Persis faciendum esset percontantibus, visum est ad Thermopylas[5] hosti resistere. Nusquam enim itinera per Thessaliam ducentia per angustias transibant: cum autem ad Thermopylas perveneris,[6] unica via per fauces pergit, quo in loco brevissimum inter montes[7] et mare intercedit intervallum. Itaque Leonidas rex Spartanorum cum exercitu angustias occupat, dato simul negotio ducibus qui classi praeerant, uti quod maris[8] inter Euboeam et continentem intercederet navibus obtinerent, ne classe Persarum praetervecta copiae exponerentur et in Graecos a tergo impetus fieret. Leonidas autem semitam per montes esse certior factus, sociorum manum servare eam iussit, ipse cum reliquis copiis in angustiis adversus hostem dimicaturus.

The Battle of Thermoylae.

124.Persae vero, ubi tandem ad angustias accessere, per quatriduum, castris in planitie positis, segnes[9] manebant, sive cohibente metu sive Graecos sine pugna discessuros rati. Ea res potissimum iis admirationem movebat[10] quod Spartanos se ludis gymnasticis exercentes capillosque promissos ex more pectentes animum advertebant.[11] Quinto tandem die signo dato in Spartanos

  1. TempeTempe (neuter plural), a valley in N. Thessaly.
  2. rationehabita‘after reconnoitring the ground.’
  3. quod si‘but if.’
  4. extrema‘all dangers.’
  5. ThermopylasThermopylae, ‘the Hot Gates,’ so called from some hot mineral springs.
  6. cum perveneris‘on reaching,’ lit. ‘when you shall have arrived.’
  7. montesof which Oeta was the chief.
  8. quod maris‘that part of the sea.’
  9. segnes‘inactive.’ (se=sine, ignis).
  10. iismovebat‘excited their astonishment.’
  11. animum advertebantoften written as one word, animadvertere. The accusative following this expression is due to the meaning;‘turned their minds to =‘noticed.’