Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/69

Haec pagina emendata est

Piraeum[1] portu, civibus persuasit ut et alias naves mercandi caussa compararent. Docebat etiam quantas opes Iones, gens eadem qua ipsi Athenienses stirpe oriunda, assecuti essent: si suo consilio uti vellent, Athenas reliquis Graeciae urbibus antecellere posse. Quod consilium civibus utile visum est, et intra decem annos classis Atheniensium potentissima fuit.

Aristides.

119.Inter optimates Themistocli praecipue adversabatur Aristides, Persas terra victos iterum terra vinci posse fremens. Qui ad Marathona[2] pugnavissent eos praedia obtinere,[3] neque unquam patriae veterisque disciplinae fore immemores. Comparata classe nautis opus fore, qui praedia nulla, nullas opes obtinerent. Quod si Athenienses classe potissimum valerent, imperium penes eos fore qui in navibus stipendia fecissent. Mutatis legibus, mutata vitae ratione, futurum esse ut novi cives rebus novandis studeant. Ecquem posse dubitare quin boni mores, Deorum immortalium cura, pristinum militiae decus, essent interitura si tam pravo consilio parendum esset? Haec et eius modi alia concionatus quantum potuit Themistocli restitit. Itaque cum: appareret fore ut seditio intestina exardesceret, ni simultatibus modus impositus esset, ad populum provocatur:[4] Aristide in exsilium[5] abire iusso Themistocli sua consilia exsequi licuit.

The Third Expedition against Greece.

120.Mortuo Dario, Xerxes qui in regnum successit, magnis copiis conscriptis bellum Graecis inferre statuit. Neque immemor quas quantasque clades accepissent exercitus patris, Hellespontum ponte iunxit, magnos commeatus comparavit, per montem Athon[6] canalem effodiendum curavit, ne iterum classis circuitum tam periculosum facere cogeretur. Quae cum facta essent, copiis ut

  1. PiraeumPiraeus, the harbour of Athens.
  2. qui ad Marathonaoratio obliqua, depending on a verb of saying understood out of the sense.
  3. praedia obtinere‘were in possession of farms.’
  4. provocatur‘an appeal is made.’
  5. in exsiliumthe punishment of exile was inflicted on such people as had more than a certain number of adverse votes against them. It was called ostracism from the oyster-shell (0strakon), on which the vote was recorded.
  6. AthonIt was off Mount Athos, a peninsula in Macedonia, that the previous expedition had suffered such disaster by shipwreck.