Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/68

Haec pagina emendata est

ficeretur neque dixisset quid in animo haberet, Parios[1] vi et armis aggressus est. Sed cum aliquamdiu urbem eorum frustra oppugnavisset, dolo uti constituit conciliata fani sacerdote. Quam noctu clam adire conatus pavore subito correptus de muro desilit femurque vulnerat. Inde spe urbis capiendae deiectus[2] Athenas ubi re infecta[3] rediit, quod cives decepisset[4] accusatus est. Narrant auctores eum cum multam solvere non potuisset, corrupto[5] femore in carcere mortuum esse.

The Policy of Themistodles.

117.Inter Athenienses id temporis praecipue eminebat Themistocles, ut erat providus[6] et in ancipiti re consilii plenus: idem si quid fieri vellet nulla difficultate impediebatur quin[7] rem ex sententia exsequi posset. Itaque dum ceteri gaudent quod Persae in fugam se receperant, regem alteram expeditionem brevi missurum ratus, id sibi praecavendum esse existimavit ne Athenae iterum caperentur. Reputanti[8] igitur quanta fuisset Ionum potestas, quot urbes essent maritimae insulaeque quae classe valida in officio[9] contineri possent, vim navalem comparare visum est.[10] Idem sperabat summam imperii brevi apud Athenienses fore; melius Persis, si rursus in Graeciam expeditionem susciperent, mari quam terra resisti posse.

The Rise of the Athenian Power.

118.Cui consilio cum nonnulli ex optimatibus adversarentur, Persasque reversuros negarent, Themistocles sub speciem mutandi consilii civibus suasit ut classem ornarent adversus Aeginetas,[11] quibus cum Atheniensibus continua fere bella intercedebant. Itaque auctore Themistocle ducentae triremes paratae. Is autem gnarus classem tam celeriter comparatam brevi inutilem fore nisi idoneus nautarum numerus praesto esset, munito ad

  1. Pariisthe people of Paros, one of the Cyelades.
  2. deiectus‘disappointed.’
  3. re infecta‘without accomplishing his purpose.’
  4. decepisset24, note.
  5. corrupto‘having become gangrened.’
  6. ut erat providus‘such was his foresight.’
  7. quin‘from.’
  8. reputanti‘on reckoning,’ depending on visum est.
  9. in officio‘loyal.’
  10. visum est‘he resolved;’ lit. ‘it seemed good.’
  11. Aeginetasthe people of Aegina, an island near the const of Attica. They were for a long time the rivals of the Athenians at sea.