Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/67

Haec pagina emendata est

tam Miletum magnae Persarum copiae Hellespontum[1] Mardonio duce ubi traiecerunt, in Graeciam contendunt, praefectis navium negotio dato ut iuxta litus[2] pedestres copias comitarentur. Neque ea res prospere evenit, classis enim coorta tempestate tantum detrimenti accepit ut ab incepto desistere cogeretur. Mardonius etiam per montes suos ducere conatus impetu a Thracibus facto magnaque clade accepta, certior necnon factus quid navibus accidisset, exercitum in Asiam reducere constituit.

The Second Expedition against Greece.

115.Ceterum tantum abfuit[3] ut Darius incepto desisteret, ut novis copiis conscriptis, legatos ad insulas mitteret qui terram aquamque exposcerent, qua re se Persis parere significarent. Haud ita multo post regis copiae Aegeum mare[4] transvectae, cum de Eretriensibus poenas sumpsissent, in litus ad Marathona,[5] id nomen erat vico, escenderunt. Tum Athenienses cum parva manu Plataeensium,[6] Miltiade duce, in Persas impetum faciunt. Neque irruentibus vehementer resistebatur: fusi Persae fugatique sunt. Fit strages fugientium, quorum ad sex milia interfectos esse satis constat, quamvis Athenienses ad ducentos modo amiserint. Itaque Athenienses libertatem Graeciae praestiterunt.[7] Neque dubia res est quin[8] hoc proelium impedimento fuerit ne tota Europa penes Asiaticos fieret: quod si fuisset, haud scio an[9] hodie servi barbarique simus.

The End of Miltiades.

116.Miltiades autem qui patriam suam tam praeclare servaverat miserrimum vitae exitum habuit. Nam cum tamdiu peregre vixisset, tyrannide idem potitus esset, eadem vitae ratione Athenis uti conabatur. Itaque Pariis ob aliquam caussam infensus, cum civibus persuasisset ut classi prae-

  1. Hellespontumthe Dardanelles.
  2. iuxta litus‘sailing along the coast.’
  3. tantum abfuitimpersonal.
  4. Aegeum marethe Archipelago.
  5. MarathonaMarathon, a village a few miles from Athens.
  6. Plataeensinmthe inhabitants of Plataea, a town in Boeotia.
  7. praestiterunt‘made good.’
  8. quin‘that.’ quin=qui, old form of ablative of relative pronounne, old form of negative = ‘how not.’
  9. haud scio an‘perhaps;’ lit. ‘I don't know whether.’