Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/66

Haec pagina emendata est

naves statim miserunt. Et Eretrienses[1] quinque paraverunt ubi percrebuit Athenienses, qui plurimum id temporis mari poterant, Aristagorae subvenire constituisse. Itaque Graeci trans mare Ionium[2] vecti cum se cum rebellibus coniunxissent, Sardes urbem opulentissimam ex improviso adorti igne concremaverunt. Artaphernes autem coactis undique copiis in Graecos, dum ad litus redeunt, impetum fecit. Aliquamdiu cum Graeci restitissent, victor tandem Persa evasit.[3] Fit strages fugientium: quod superfuit[4] vix ad naves se recepit.

The Battle of Lade.

113.Cum aliquamdiu atrociter pugnatum esset, Persae magnis conscriptis copiis classe etiam ingenti comparata Miletum caput coniurationis terra marique obsederunt. Tum Iones spem unicam esse rati si quoquo modo[5] Persarum classem possent vincere, naves ad Laden[6] insulam instruxerunt, ultima pro salute experturi.[7] Sed cum pugna differretur[8] Iones morae poenitere coepit. Itaque navibus relictis in terram descendunt neque ullam disciplinae aut rei militaris rationem[9] adhibent. Dato tandem pugnae signo in naves ascendunt. Prius autem quam[10] ulla vis inferretur, nonnulli e sociis ubi in fugam se receperunt, tantum pavoris Ionibus incutiunt ut iam se pro victis[11] haberent. Devicta Ionum classe et capta Mileto in incolas saevitum est.[12] Eo tandem miseriae[13] perventum est ut barbaros cladis taederet, Ionibusque sero demum parceretur, omni nocendi facultate adempta.

The First Expedition against Greece.

114.Neque tamen ea clades Dario satisfecit, qui Athenienses Eretriensesque punire volebat quod Sardes igne concremaverunt. Itaque ducibus suis imperavit ut quam primum possent expeditionem adversus Graecos susciperent. Biennio igitur post cap-

  1. Eretriensesthe people of Eretria, a town in Euboea, a large island on the E. coast of Greece.
  2. mare Ioniumthe Levant sea.
  3. evasit‘proved.’
  4. quod superfuit‘the survivors.’
  5. quoquo modo‘somehow or other.’
  6. Ladean island off the coast of Caria, opposite to Miletus.
  7. ultimaexperturi‘ready to try the most desperate means on behalf of their safety.’
  8. differretur‘was continually put off.’
  9. rationem‘care.’
  10. priusquamoften separated, as here.
  11. pro victis‘as conquered.’
  12. saevitum est‘atrocities were committed.’
  13. eo miseriae‘to such a pitch of wretchedness.' eo, lit. ‘thither.’