Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/65

Haec pagina emendata est

Amyntam, Macedonum regem misit, qui terram et aquam[1] ab eo expeterent. Amyntas vero fortiorem Mardonium quam cui resisti posset ratus, facere sese velle quicquid imperatum esset professus est. Tum Histiaeo praemium servati pontis[2] Myrcinum Thraciae regionem fertilissimam rex donavit. Is autem cum Miletum Myrcinumque obtineret rebus novandis studere coepit. Qua de re certior factus Mardonius ad Darium rescripsit quaeque Histiaeus in animo haberet docuit. Itaque Darius sub speciem[3] amicitiae arcessitum Histiaeum Susa secum duxit, Aristagoramque Histiaei generum tyrannum Milesiorum eius vice constituit, negabat enim se sine amico vivere posse, qui tam bene de se meritus esset.

The Ionian Revolt.

111.Interim Aristagorae oblata est occasio qua se suam potestatem aucturum esse speravit. Nam primores Naxii[4] a plebe expulsi legatos miserunt ut sibi subveniret orantes. Aristagoras autem cum hoc per se ipsum facere nequiret, Artapherni[5] persuasit ut una[6] expeditionem adversus Naxios susciperent, ita enim Naxum aliasque insulas in Persarum potestatem redactum iri. Sed simultatibus Aristagorae cum duce Persarum intercedentibus parum prospere res evenit. Tum Aristagoras iram Artaphernis veritus, suadente simul Histiaeo ut a Persis descisceret, consilio Milesiorum convocato, se diutius tyrannum fore negavit: proinde Persarum iugum excuterent. Itaque auctore Aristagora tyranni ex urbibus expulsi bellumque Persis indictum est.

The Athenians assist the Insurgents.

112.Aristagoras autem gnarus quanta esset potestas regis, in Graeciam ipse profectus auxilium in re tam desperata flagitavit. Cum Spartanos[7] frustra temptavisset, Athenienses viginti

  1. terram et aquamas a sign of submission.
  2. servati pontis‘for saving the bridge.’
  3. sub speciem‘under the pretence.’
  4. Naxiithe inbabitants of Naxos, the largest of the Cyclades, islands in the Aegean sea (the Archipelago).
  5. Artaphernesbrother of Darius, and Satrap or governor of Sardis.
  6. una‘together.’
  7. Spartanosthe inhabitants of Sparta, the capital of Laconia. They were the dominant race. The previous inhabitants of Laconia were called Perioikoi and busied themselves with agriculture. There was also a race known as Helots who were in a state of serfdom.