Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/59

Haec pagina emendata est

init, cui societati tertium ascripsit[1] M. Lepidum, qui et ipse magnis praeerat copiis. Tum, id quod antea fecerat Sulla, in inimicos saeviri coeptum: multi et clari viri interfecti sunt et inter alios M. Tullius Cicero qui in M. Antonium orationem habuit. Quibus rebus gestis bellum Bruto et Cassio qui magnas in Macedonia copias conscripserant, indictum est. Quibus proelio ad Philippos[2] commisso victis, Cassius sibi mortem conscivit,[3] neque ita multo post Brutus, ad eundem vicum iterum victus, sua manu pugione confossus periit,

Octavianus Master of Italy.

101.Tum inter tres viros convenit ut Antonius Asiae, Octavianus Italiae, Galliae, Hispaniae, Lepidus Africae imperitaret. Itaque Antonius in Asiam profectus, ubi aliquamdiu in Aegypto apud Cleopatram commoratus est, amore captus illam in matrimonium duxit. Multae et graves difficultates Octaviano obiiciebantur,[4] adversus quem Sextus Pompeius Magni[5] filius pugnaret. Is cum magnae classi praeesset mare infestum reddiderat commeatusque intercipiebat, qua ex re verebatur Octavianus ne inopia cives laborarent. Et M. Lepidus se Sexto socium adiunxit cum nimia videretur Octaviani potestas. Hunc tandem victum imperio exuit Octavianus, Sextum in Asiam fugere deleta classe coegit, ubi ab Antonio interfectus est.

The End of Antonius.

102.Interim Antonius moribus Asiae assuefactus Romanis odio[6] esse coepit. Mox ei cum Octaviano simultates intercedere, cuius potestas nimia videretur, neque enim eum fefellit haud fieri posse ut uterque summo imperio potiretur.[7] An id aequum esse[8] ut alter favorem plebis domi conciliaret, alterius potestas in dies diminueretur? Brevi sese pro regulo Asiatico habitum iri

  1. tertium ascripsit‘enrolled as a third.’
  2. PhilipposPhilippi, a town in Macedonia, also famous as being the first place in Europe in which the gospel was preached.
  3. sibi mortem conscivit‘committed suicide.’
  4. obiiciebantur‘were thrown in the way of.’
  5. Magnii.e. the great Pompeius.
  6. odio‘hateful;’ lit. ‘for a hate.’ 73, note.
  7. ut potiretur22, note.
  8. an id aequum essefor the mood, 26, note. The oratio obliqua depends on the sense, not being introduced by a verb.