Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/58

Fuit in emendando quaedam difficultas
Caesars Heir.

98.Mortuo Caesare tantus luctus omnes fere ordines invasit ut quanto opere[1] desideraretur[2] Caesar plane constaret. Neque Bruto et Cassio eventus rerum ex sententia fuit, cum per tredecim annos discordia civilis ac tumultus in urbe crudescerent. Heredem Caesar instituerat C. Octavium sororis filia[3] genitum, cum proles deficeret. Is iam tum duodeviginti annos natus in Graecia commorabatur, mos enim fuit ut iuvenes Romani urbes Graecas adirent ubi philosophos disserentes audirent.[4] Qui ubi certior factus est quid accidisset Romam reversus est. Inde mutato nomine usus, cum agnomina[5] ei data essent, Caius Iulius Caesar Octavianus appellatus est.

M. Antonius.

99.Mortuo Caesare M. Antonius qui ex eius ducibus erat adeo populum concitavit, ut Brutus et Cassius cum ceteris coniuratoribus, veriti ne poenas darent, ex urbe excederent. Tum veterani Caesaris cum Antonium adiissent oraverunt ut sibi mortem ducis tam dilecti tamque expertae bonitatis ulcisci liceret. Quorum precibus haud invitus obtemperavit Antonius, se hoc modo reipublicae praeesse posse ratus. Quod ubi cognitum Octaviano, qui tum forte aberat, Romam redit. Inde paullatim vires ei accrescere, adiunctis multis e Caesaris veteranis, multorum simul civium favore conciliato. Neque ita multo post cum patres bellum Antonio indixissent, eos quantum potuit adiuvit. Acie ad Mutinam[6] conserta victus est Antonius magno detrimento; neque ea victoria incruenta fuit, duobus consulibus cum multis militibus interfectis.

The Second Triumvirate.

100.Inde Octavianus consul factus cum adversus tot hostes [pug]nare nollet, pace cum Antonio facta, societatem cum eodem

  1. quanto opere90, note.
  2. desideraretur‘was missed.’
  3. filiaabl. of origin.
  4. ubi audirentubi final, = ut ibi.
  5. agnomina62, note.
  6. . MutinamMutina (Modena), in N. Italy.