Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/57

Haec pagina emendata est

ad Thapsum proelio Pompeianos devicit. Inde in Hispaniam contendere coactus est. Ibi de filiis Pompei qui magnas copias conscripserant victoriam apud Mundam reportavit.

Caesar as Dictator.

96.Pacato denique orbe terrarum Caesar ad urbem rediit. Eum patres dictatorem creatum summis honoribus cumulavere. Caesar autem rex fieri cupiens rebus novandis studere, cum a patribus rem minime administrari posse arbitraretur, idem parum magistratibus a plebe tam corrupta tamque venali creatis confideret.[1] Quod consilium uti praestare[2] posset, in civitatem accipere provinciales, patres nonnisi pro consiliariis[3] haberi voluit. Sed in fatis erat[4] ut si quis rex fieri vellet is magno in discrimine versaretur.[5] Neque Caesar ipse tantum sibi honorem statim arrogare audebat, gnarus cives Tarquiniorum[6] nondum oblitos esse. Itaque nondum maturato opus esse ratus, cives sibi conciliare memoriamque tot infortuniorum delere constituit.

Murder of Caesar.

97.Interim cum multos cives tot tantarumque[7] mutationum poenitere coepisset, neque deessent qui Caesarem odissent, coniuratio clam inita est, auctoribus[8] M. Iunio Bruto, C. Cassio Longino. Ii rempublicam incolumem praestare debere rati, neque fas esse ut unus vir omnibus civibus imperitaret,[9] dictatorem strietis pugionibus dum in curiam init adorti sunt: vita ei extemplo erepta. Reputantibus quidem quanta fuerit virtute,[10] quoties hostes vicerit, quam bene rempublicam administraverit, quae denique inter tot labores scripserit, non solum aequalibus, sed etiam omnibus cuiuslibet aetatis ducibus praestitisse videbitur. Erat sane vir magna et praeclara indole praeditus, et, quamvis gloriae nimium appetens fuerit, patriae multum profuit.

  1. idem parum confideret‘and also had little trust in.’
  2. praestare‘carry into effect.’
  3. nonnisi pro consiliariis merely as councillors.’
  4. in fatis erat‘it was decreed by fate.’
  5. versaretur‘should be involved.’
  6. ‘Tarquiniorumthe last of the kings.
  7. tot tantarumqueTwo adjectives referring to the same word must be connected by ‘and,’ in Latin.
  8. auctoribus‘headed by:’ lit. ‘being the authors,’ abl. abs.
  9. fasimperitaret66, note.
  10. quanta virtuteabl. of quality.