Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/56

Haec pagina emendata est

in Graeciam se contulit. Caesar autem cum sexaginta diebus totam Italiam suae ditionis fecisset in Hispaniam summa: celeritate profectus est. Inde victis Pompei ducibus in urbem regressus animos civium, qua erat humanitate,[1] brevi sibi conciliavit.

Defeat and Death of Pompeius.

94.Caesar ineunte vere in Graeciam traiecit. Diu cum ancipiti Marte hostiles exercitus dimicassent, in planitie satis magna ad Pharsalum,[2] id vico nomen fuit, acies conserta. Eximia utrinque virtute pugnatum est. Caesar tandem ubi suis imperavit ut ora hostium gladiis peterent, tantum terrorem hostibus iniecit ut in fugam se reciperent. Pompeius actum esse[3] de exercitu suo ratus in navem escendit. Haud ita multo post in Aegypto a sicariis interfectus est. Eum Caesar in Aegyptum secutus, cum caput cruentum deformatumque vidisset, valde flevisse dicitur. Neque victoria abusus summa humanitate erga victos fuit, minime ignarus ita modo stabilitum iri novam potestatem si palam fecisset[4] se cum iure tum[5] clementia rem administrare velle.

Caesars last Exploits.

95.In Aegypto autem id temporis pro imperio certabant Ptolemaeus mortui regis filius et soror eius Cleopatra. Quam ubi adiuvare Caesar constituit bellum Ptolemaeo indixit. Is in acie victus in Nilo flumine periit, inventumque est corpus eius cum lorica aurea. Tum Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit. Inde ubi in Asiam traiecit rebellibus fusis fugatisque Romam ad senatum rescripsit talia: veni, vidi, vici. Quibus rebus gestis Romam reversus est, neque diu quiete frui potuit, in Africa conscriptas esse copias ab iis qui Pompei partibus[6] faverent certior factus. Quo ubi perventum est conserto

  1. qua erat humanitate‘such was the geniality of his nature.’abl. of quality, (descriptive).
  2. PharsalumPharsalus, a town în Thessaly.
  3. actum esse49, note.
  4. si palam fecisset‘if he proved.’ Notice the superior exactness of the Latin idiom, ‘if he should have proved.’
  5. cumtum‘bothand.’
  6. partibus‘the faction.’