Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/55

Haec pagina emendata est

misisset, a Surena, Orodis regis duce, victus et interfectus est cum filio, clarissimo et praestantissimo iuvene. Mortuo Crasso inter se dissentire coeperunt Caesar et Pompeius, cum viderent summam potestatem penes se esse, neque alter alteri, ut fit, vellet decedere.[1] Inde ambo copias conscribere, favorem civium conciliare sibi conari, minime ignari bellum civile tantum non[2] adesse et pro imperio dimicandum fore.

Increased Power of Pompeius.

92.Pompeius, cui ut supra demonstratum est Hispania evenerat,[3] contra legem in urbe commoratus senatui persuasit ut magistratus sibi in quinquennium prorogaretur. Quo consilio se Caesarem potentia superaturum esse rebatur, quod ipse exercitum habiturus esset eo tempore cum Caesar se magistratu abdicasset. Interim maiore in dies potestate fieri Pompeius, cum quotidie rixae in urbe exardescerent, neque cives a patribus, quibus parum auctoritatis fuit, retineri possent. Quod ubi cognitum Caesari, rebus novandis[4] studebat, consiliorum Pompei minime ignarus. Quae cum ita essent, bellum civile imminere constabat, neque aliter iudicari posse utri summa potestas deferenda esset.

The Outbreak of the Great Civil War.

93.Itaque Caesar literis ad senatum missis poposcit ut aut ipse Pompeiusque magistratu simul se abdicarent aut ut sibi consulatum petere[5] liceret absenti, nolle enim sese Romam venire nisi eadem sibi quae Pompeio auctoritas concessa esset. Renuentibus patribus duo e tribunis plebis ubi Caesaris caussam frustra susceperunt, relicta urbe ad Caesaris castra se recepere. Is autem occasionem tandem nactus fines Italiae traiecit, se tribunos homines sacrosanctos contra patres iuvare velle professus. Qua re cognita Pompeius ei resisti non posse ratus

  1. decedere give way to.’
  2. tantum non‘all but.’
  3. evenerat‘had been assigned by lot.’
  4. rebus novandis87, note.
  5. petere‘stand for.’